- VERVEX
- VERVEXapud Iuvenalem, Sat. 3. v. 294.Su or, et elixi vervecis labra comedit:ab ariete differt, ut cantherius ab equo, caper ab hirco. Est enim mas inter oves, cui testiculi adempti, sen inversi sunt, unde et nomen. Galli, Italique a monte, montonem vocant, Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 19. ubi multis animalibus id commune esse cum mulis, quos ὀρέας seu οὐρῆας Graeci vocant, ut a montibus nomen habeant, ostendit, vide supra voce Mulo. Cuiusmodi castratis ovibus, albis, nigris, cinerei coloris, ad varia uti Pervanos, quippe aratra ducentibus acligna ferentibus, docet Cardanus, de Rer. Variet l. 7. c. 3. At arietes Chald. dichrin, i. e. mares dicti. Homero ἄρσενα μῆλα et ἄρσενες ὄϊες, aliter unâ voce κτίλοι, quasi duces greges, quos oves sequuntur, Il. v. v. 81. Quae tamen vox ad Verveces trahitur. Sectarius nempe, (vide supra) uti κτίλον Festus vocat, vervex ei quoque dicitur, qui gregem agnorum praecedens ducit. Et quidem Arietum in sacrificiis V. T. eximium fuisse usum, diximus supra. Addo hoc saltem, Sacrificium pro delicto, licet fuerit sacrificiô pro peccato gravius, non tamen maioribus hostiis, sed solum ariete oblatô, expiatum fuisse, Levit. c. 6. v. 6. Cuius rei rationem redditurus Bochartus; contraria, ait; contrariis curanda: et peccato quod superbiam et proterviam habet adjunctum, melius opponi ovium placidum et mitem animum, quas qui jubebantur offerre pro delicto, eâdem operâ monebantur mores suor ita esse componendos, ut hujus animalis docilitatem et simplicitatem reserrent, Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 33. etc. Hinc Vervecus, undê Vervecum caput, apud Plautum, Persâ, Actu 2. sc. 2. v. 2. freqvena in gente illa convitium, in hominem stupidumque, de quo vide Voss. Idolol. l. 3. c. 59. qui et vervecis, capite abscissô, ad aliquot passus adhuc progressi, ex Averroê, meminit, l. eod. c. 44. De muffulis vervecis supra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.